Liber Secundus Samuelis*

Caput 10: Versus 4

Tulit itaque Hanon servos David, rasitque barbam,etc.RAB., ex Euch.Significant haec bellum diaboli contra Ecclesiam. Hanon enim, id est, dolor eorum, diabolum significat, qui Ammonitarum, id est, malignorum spirituum, id est, rector populi moeroris et semper in angustia constituti, qui comprimere vel angustiare homines desiderat. Radit ergo Hanon barbam dimidiam nuntiorum David, cum diabolus quorumdam praedicatorum sermonem vel conversationem corrumpendo maculat. Praecidit tunicas usque ad inguina, cum turpia facta quae persuadet, in oculis hominum revelat. His necesse est sedeant in Jericho donec crescat barba, ne sint opprobrium aliorum et anathema omnium, id est, donec incrementa virtutum in eis nascantur, et digni habeantur praesentari suo regi. David autem noster milites suos inultos esse non patitur, sed exercitu congregato suorum injuriam vindicat, nec solum adversarios per sanctorum suorum victoriam confundit, sed etiam in extremo judicio perpetuis ignibus tradit.
(* Traductions européennes)